Liber Deuteronomii*

Caput 16: Versus 9

Septem hebdomadas.In Levitico plenius.Numerabis ergo ab altero die sabbati septem hebdomadas plenas ad alteram diem explorationis hebdomadae septimae.AUG., quaest. 25.Septem hebdomadas,etc. Si ab universo populo haec Pentecoste jussa est observari, nunquid omnes credendum est uno die falcem jussos mittere in messem? Si autem sibi quisque observat istam quinquagesimam, dinumerans ab illo die quo falcem mittit, non una est universo populo. Illa vero una est quae computatur ab immolatione paschae usque in diem datae legis in Sina.Nos quoque celebramus Pentecosten, id est, adventum Spiritus sancti, qui est digitus Dei, quo scripta est lex in tabulis.
(* Traductions européennes)